Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens:
Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui si humiliat exaltabitur. Cum hæc
ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiæ. Quod se
cavere Propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati
sunt oculi mei, neque ambulavit in magnis neque in mirabilibus super me. Sed
quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? sicut ablactarum super
matrem suam, ita retribues in animam meam.
Unde, fratres, si summæ humilitatis volumus
culmen adtingere et ad exaltationem illam cælestes ad quam per præsentis
vitæ humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire, actibus nostris
ascendentibus scala ila erigenda est quæ in somnio Iacob apparuit, per quam
ei descendentes et ascendendit angeli mostrabantur. Non aliud sine dubio
descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate
ascendere. Scala vero ipsa erecta nostra est vita in sæculo, quæ humiliato
corde a Domino erigatur ad cælum. Latera enim eius scalæ dicimus nostrum
esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinæ
evocatio divina ascendendo inseruit.
Fratres, agnoscamus peccata nostra. Dicamos omnes: Confiteor
Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo,
beato Joanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis,
et vobis, fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere... et omissione
(Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo
precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem
Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare
pro me ad Dominum Deum nostrum.
Fiat Pax in Virtute tua.
Frater Vicente Velado,
OSB